monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 385

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 385
contraria vero ita sibi opponuntur, ut non eorum sint, quibus opponuntur, aut ad ea quocumque modo referantur; siquidem stultitia sapientiae ita contraria est, ut non eiusdem sapientiae stultitia sit aut ad illam sit stultitia. sciendum tamen est quaedam contraria medium habere, quaedam non habere. nam quae sunt talia, ut in ea re, in qua esse possunt, alterutra vice necessario insint, medio carent, ut sanitas et imbecillitas. haec duo contraria natura insunt corporibus animalium, atque ita vice alterutra necessario insunt, ut diximus, ut in quo animalis corpore sanitas non est, necessario imbecillitas sit, et in quo imbecillitas non est, necessario [ut] sanitas sit. at vero candidum et nigrum cum sint contraria et naturaliter in corporibus inveniantur, propterea medio non carent, quia non necesse est corpus aliquod candidum esse aut nigrum; potest enim ita deesse candidum, ut non insit nigrum, atque hoc modo ex altera parte; ergo color aliqui medius inveniri potest, ut luteus vel viridis.